Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Habes Balbe quid
Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam [p. 120]
tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere
debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla
ratione reddita credere.'
Tum Balbus “Quam igitur a me rationem” inquit
“Cotta desideras?”
Et ille “Quadripertita” inquit “fuit divisio tua, primum
ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum
ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. haec, si recte memini, partitio fuit.”
“Rectissume” inquit Balbus; “sed expecto quid requiras.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.